NODFYRS

NODFYRS
NODFYRS
alias NEDFRI, sacrilegi ignes, prohibiti sunt Synodô sub Karlomanno Duce et Francorum Episcopis habitâ A. C. 742. Capitular. l. 5. c. 2. quem in locum Lindenbrogius, Rusticani, inquit, homines in multis Germaniae locis fetô S. Iohannis, palo ex sepe extracto, sunem circumligant, illumque huc illuc ducunt, donec ignem concipiat: quem stipulâ aliisque aridioribus lignis aggestis curate
fovent, ac cineres collectos supra olera spargunt, hôc mediô erucas abigi posse inani superstitione credentes. Eum ergo igiem Nodfyr, quasi necessarium ignem, vocant. Spelmannus vero a prisco Saxonico Neod, quod obsequium sonat, vocis originem arcessit; ut Nodfyrs sint ignes, in obsequium Numinum Ethnicorum editi. De his Concnium Constant. in Trullo c. 69. Qui in Novilunis a quibusdam ante suas officinds accenduntur rogi, super quos etiam anriqui consuetudine quadam salire inepte ac delirare solent, iubemus deinceps cessare. Quisquis igitur tale quid fecerit. si sit C. ericus, deponatur: sin autem Laicus, segregetur. Ibi Ehingerus, Hancimpiam consuetudinem hodie in Germania, in festo S. Iohannis Baptistae observant quidam, ut in plateis excitatô igne super ipsum saliant. Sed pii Euangelici Magistratus Urbis tales ignes dissipant et delirantes de plateis abigunt. Vide Spelmann. Glossar. Archaeol. Horim ignium vestigium aliquod superesse videtur, in Gallia, in lusu puerorum, quem vocare solent, des Petits Feux etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Notfeuer — Das Notfeuer war im germanischen Kult ein Feuer, das ursprünglich angezündet wurde, wenn eine Seuche unter Menschen oder beim Vieh ausgebrochen war. Das Notfeuer wird als Niedfyr oder Nodfyr („Reibefeuer“, vom althochdeutschen hniudan „reiben“,… …   Deutsch Wikipedia

  • Nothfeuer, das — Das Nothfeuer, des s, plur. ut nom. sing. im gemeinen Leben, ein abergläubiges Feuer, welches von dem großen Haufen bey ansteckenden Seuchen oder dem so genannten wilden Feuer, unter freyem Himmel, vermittelst eines Haarseiles aus einem trockenen …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • Johannes Reiske — (* 25. Mai 1641 in Gera; † 20. Februar 1701 in Wolfenbüttel) war ein deutscher Pädagoge und Historiker. Inhaltsverzeichnis 1 Leben und Wirken 2 Werke (Auswahl) 3 Literatur …   Deutsch Wikipedia

  • NEDFRI — in Capitular. Caroli M. prohibiti an sacrilegi isti ignes sunt, quos in mysteriis suis, arte Magicâ et nescio quibus praestigiis excitabant pagani Sacerdotes, ut auctoritatem ac reverentiam sacris suis conciliarent, de quibus vide Henric. Vales.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOVILUNIUM — ab Atheniensibus religiose observatum, ante quod copias contra hostem educere non licebat, eâ lege: Στρατείαν μὴ ἐξάγειν πρὸ τῆς τοῦ Μηνὸς ἑβδόμης, Copias ne educunto ante septimum mensis diem; cuius meminit Hesychius, Zenobius item Cent. 3. Prov …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PAGANI — coimmuniter rustici, a pagis vicisque quosincolehant, olim dicti: unde Paganicae feriae, seu Paganalia, de quibus supra. Hinc Ausonius in ep. ad Theonem, taedas vocat lumina paganica, Idem in Mosella. Faunos Numina paganica, i. e. Deos pagnaorum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”